Genesis

Ge 1:1 in principio creavit Deus caelum et terram

Ge 1:2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et

spiritus Dei ferebatur super aquas

Ge 1:3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux

Ge 1:4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

Ge 1:5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et

mane dies unus

Ge 1:6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas

ab aquis

Ge 1:7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento

ab his quae erant super firmamentum et factum est ita

Ge 1:8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane

dies secundus

Ge 1:9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum

et appareat arida factumque est ita

Ge 1:10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit

maria et vidit Deus quod esset bonum

Ge 1:11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum

pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso

sit super terram et factum est ita

Ge 1:12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum

lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum

speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

Ge 1:13 factumque est vespere et mane dies tertius

Ge 1:14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac

noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

Ge 1:15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita

Ge 1:16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et

luminare minus ut praeesset nocti et stellas

Ge 1:17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

Ge 1:18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus

quod esset bonum

Ge 1:19 et factum est vespere et mane dies quartus

Ge 1:20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile

super terram sub firmamento caeli

Ge 1:21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque

motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile

secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

Ge 1:22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris

avesque multiplicentur super terram

Ge 1:23 et factum est vespere et mane dies quintus

Ge 1:24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo

iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est

ita

Ge 1:25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile

terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

Ge 1:26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et

praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae

omnique reptili quod movetur in terra

Ge 1:27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit

illum masculum et feminam creavit eos

Ge 1:28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram

et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et

universis animantibus quae moventur super terram

Ge 1:29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super

terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui

ut sint vobis in escam

Ge 1:30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae

moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum

et factum est ita

Ge 1:31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere

et mane dies sextus

Ge 2:1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

Ge 2:2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die

septimo ab universo opere quod patrarat

Ge 2:3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab

omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

Ge 2:4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit

Dominus Deus caelum et terram

Ge 2:5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam

regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super

terram et homo non erat qui operaretur terram

Ge 2:6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae

Ge 2:7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in

faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

Ge 2:8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo

posuit hominem quem formaverat

Ge 2:9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad

vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque

scientiae boni et mali

Ge 2:10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui

inde dividitur in quattuor capita

Ge 2:11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur

aurum

Ge 2:12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis

onychinus

Ge 2:13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram

Aethiopiae

Ge 2:14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius

autem quartus ipse est Eufrates

Ge 2:15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis

ut operaretur et custodiret illum

Ge 2:16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

Ge 2:17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die

comederis ex eo morte morieris

Ge 2:18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum

faciamus ei adiutorium similem sui

Ge 2:19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et

universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea

omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

Ge 2:20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa

volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur

adiutor similis eius

Ge 2:21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit

unam de costis eius et replevit carnem pro ea

Ge 2:22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem

et adduxit eam ad Adam

Ge 2:23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec

vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

Ge 2:24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori

suae et erunt duo in carne una

Ge 2:25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Ge 3:1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat

Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non

comederetis de omni ligno paradisi

Ge 3:2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur

Ge 3:3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne

comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

Ge 3:4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

Ge 3:5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur

oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

Ge 3:6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum

oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque

viro suo qui comedit

Ge 3:7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos

consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

Ge 3:8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram

post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in

medio ligni paradisi

Ge 3:9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es

Ge 3:10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et

abscondi me

Ge 3:11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de

quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

Ge 3:12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et

comedi

Ge 3:13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit

serpens decepit me et comedi

Ge 3:14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter

omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram

comedes cunctis diebus vitae tuae

Ge 3:15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa

conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Ge 3:16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in

dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

Ge 3:17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno

ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in

laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae

Ge 3:18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

Ge 3:19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua

sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Ge 3:20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset

cunctorum viventium

Ge 3:21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit

eos

Ge 3:22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum

nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et

comedat et vivat in aeternum

Ge 3:23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de

qua sumptus est

Ge 3:24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et

flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Ge 4:1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain

dicens possedi hominem per Dominum

Ge 4:2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain

agricola

Ge 4:3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae

munera Domino

Ge 4:4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et

respexit Dominus ad Abel et ad munera eius

Ge 4:5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain

vehementer et concidit vultus eius

Ge 4:6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

Ge 4:7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum

aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

Ge 4:8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in

agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum

Ge 4:9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num

custos fratris mei sum

Ge 4:10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de

terra

Ge 4:11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit

sanguinem fratris tui de manu tua

Ge 4:12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus

eris super terram

Ge 4:13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam

merear

Ge 4:14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et

profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me

Ge 4:15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain

septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum

interficeret omnis qui invenisset eum

Ge 4:16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad

orientalem plagam Eden

Ge 4:17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et

aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch

Ge 4:18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit

Matusahel et Matusahel genuit Lamech

Ge 4:19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

Ge 4:20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque

pastorum

Ge 4:21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

Ge 4:22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta

opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma

Ge 4:23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam

uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in

vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

Ge 4:24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies

Ge 4:25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque

nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem

occidit Cain

Ge 4:26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen

Domini

Ge 5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad

similitudinem Dei fecit illum

Ge 5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen

eorum Adam in die qua creati sunt

Ge 5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et

imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

Ge 5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque

filios et filias

Ge 5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et

mortuus est

Ge 5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

Ge 5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque

filios et filias

Ge 5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et

mortuus est

Ge 5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

Ge 5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et

filias

Ge 5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et

mortuus est

Ge 5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

Ge 5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta

annos genuitque filios et filias

Ge 5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

Ge 5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

Ge 5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et

genuit filios et filias

Ge 5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et

mortuus est

Ge 5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

Ge 5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et

filias

Ge 5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

Ge 5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

Ge 5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis

annis et genuit filios et filias

Ge 5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

Ge 5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Ge 5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit

Lamech

Ge 5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta

duos annos et genuit filios et filias

Ge 5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et

mortuus est

Ge 5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

Ge 5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et

laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

Ge 5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque

annos et genuit filios et filias

Ge 5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et

mortuus est

Ge 5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

Ge 6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias

procreassent

Ge 6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores

sibi ex omnibus quas elegerant

Ge 6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia

caro est eruntque dies illius centum viginti annorum

Ge 6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi

sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a

saeculo viri famosi

Ge 6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta

cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Ge 6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis

intrinsecus

Ge 6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad

animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

Ge 6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino

Ge 6:9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in

generationibus suis cum Deo ambulavit

Ge 6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth

Ge 6:11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate

Ge 6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro

corruperat viam suam super terram

Ge 6:13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra

iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra

Ge 6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine

linies intrinsecus et extrinsecus

Ge 6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae

quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius

Ge 6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium

autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea

Ge 6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem

carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt

consumentur

Ge 6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua

et uxores filiorum tuorum tecum

Ge 6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut

vivant tecum masculini sexus et feminini

Ge 6:20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni

reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum

ut possint vivere

Ge 6:21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis

apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum

Ge 6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

Ge 7:1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te

enim vidi iustum coram me in generatione hac

Ge 7:2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et

feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et

feminam

Ge 7:3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut

salvetur semen super faciem universae terrae

Ge 7:4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta

diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci

de superficie terrae

Ge 7:5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus

Ge 7:6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super

terram

Ge 7:7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo

in arcam propter aquas diluvii

Ge 7:8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni

quod movetur super terram

Ge 7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut

praeceperat Deus Noe

Ge 7:10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram

Ge 7:11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis

rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

Ge 7:12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta

noctibus

Ge 7:13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius

uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam

Ge 7:14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus

suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque

volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres

Ge 7:15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat

spiritus vitae

Ge 7:16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut

praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

Ge 7:17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae

sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra

Ge 7:18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro

arca ferebatur super aquas

Ge 7:19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes

excelsi sub universo caelo

Ge 7:20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat

Ge 7:21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum

animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram

universi homines

Ge 7:22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

Ge 7:23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad

pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit

autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

Ge 7:24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

Ge 8:1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium

iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et

inminutae sunt aquae

Ge 8:2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae

de caelo

Ge 8:3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post

centum quinquaginta dies

Ge 8:4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super

montes Armeniae

Ge 8:5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo

enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

Ge 8:6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam

fecerat dimisit corvum

Ge 8:7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram

Ge 8:8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae

super faciem terrae

Ge 8:9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in

arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et

adprehensam intulit in arcam

Ge 8:10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex

arca

Ge 8:11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis

in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram

Ge 8:12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae

non est reversa ultra ad eum

Ge 8:13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae

sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque

quod exsiccata esset superficies terrae

Ge 8:14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra

Ge 8:15 locutus est autem Deus ad Noe dicens

Ge 8:16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum

Ge 8:17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus

quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ

tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

Ge 8:18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum

eo

Ge 8:19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram

secundum genus suum arcam egressa sunt

Ge 8:20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et

volucribus mundis obtulit holocausta super altare

Ge 8:21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam

ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani

cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra

percutiam omnem animantem sicut feci

Ge 8:22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps

nox et dies non requiescent

Ge 9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et

multiplicamini et implete terram

Ge 9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes

volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris

manui vestrae traditi sunt

Ge 9:3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia

tradidi vobis omnia

Ge 9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis

Ge 9:5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum

bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram

animam hominis

Ge 9:6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad

imaginem quippe Dei factus est homo

Ge 9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et

implete eam

Ge 9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo

Ge 9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos

Ge 9:10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus

quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et

universis bestiis terrae

Ge 9:11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis

caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram

Ge 9:12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem

animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas

Ge 9:13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter

terram

Ge 9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus

Ge 9:15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae

carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam

carnem

Ge 9:16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis

sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam

viventem universae carnis quae est super terram

Ge 9:17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et

inter omnem carnem super terram

Ge 9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro

Ham ipse est pater Chanaan

Ge 9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus

super universam terram

Ge 9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam

Ge 9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo

Ge 9:22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse

nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras

Ge 9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes

retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant

et patris virilia non viderunt

Ge 9:24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus

minor

Ge 9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis

Ge 9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius

Ge 9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus

eius

Ge 9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis

Ge 9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et

mortuus est

Ge 10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post

diluvium

Ge 10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

Ge 10:3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

Ge 10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

Ge 10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque

secundum linguam et familias in nationibus suis

Ge 10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

Ge 10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma

Saba et Dadan

Ge 10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

Ge 10:9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi

Nemrod robustus venator coram Domino

Ge 10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne

in terra Sennaar

Ge 10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis

et Chale

Ge 10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

Ge 10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

Ge 10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

Ge 10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

Ge 10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

Ge 10:17 Eveum et Araceum Sineum

Ge 10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi

Chananeorum

Ge 10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque

Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim

usque Lesa

Ge 10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et

gentibus suis

Ge 10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

Ge 10:22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

Ge 10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

Ge 10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

Ge 10:25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa

sit terra et nomen fratris eius Iectan

Ge 10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

Ge 10:27 et Aduram et Uzal Decla

Ge 10:28 et Ebal et Abimahel Saba

Ge 10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

Ge 10:30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem

orientalem

Ge 10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus

suis

Ge 10:32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt

gentes in terra post diluvium

Ge 11:1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

Ge 11:2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar

et habitaverunt in eo

Ge 11:3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus

eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

Ge 11:4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen

pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur

in universas terras

Ge 11:5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam

aedificabant filii Adam

Ge 11:6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc

facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

Ge 11:7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non

audiat unusquisque vocem proximi sui

Ge 11:8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et

cessaverunt aedificare civitatem

Ge 11:9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium

universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum

regionum

Ge 11:10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad

biennio post diluvium

Ge 11:11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios

et filias

Ge 11:12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

Ge 11:13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit

filios et filias

Ge 11:14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

Ge 11:15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit

filios et filias

Ge 11:16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

Ge 11:17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit

filios et filias

Ge 11:18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

Ge 11:19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit

filios et filias

Ge 11:20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

Ge 11:21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit

filios et filias

Ge 11:22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

Ge 11:23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et

filias

Ge 11:24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

Ge 11:25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et

genuit filios et filias

Ge 11:26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

Ge 11:27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran

porro Aran genuit Loth

Ge 11:28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in

Ur Chaldeorum

Ge 11:29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram

Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris

Ieschae

Ge 11:30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

Ge 11:31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui

et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur

Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et

habitaverunt ibi

Ge 11:32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in

Haran

Ge 12:1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione

tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

Ge 12:2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo

nomen tuum erisque benedictus

Ge 12:3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in

te benedicentur universae cognationes terrae

Ge 12:4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo

Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de

Haran

Ge 12:5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque

substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et

egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

Ge 12:6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem

Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

Ge 12:7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui

aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

Ge 12:8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit

ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai

aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius

Ge 12:9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

Ge 12:10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut

peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

Ge 12:11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi

quod pulchra sis mulier

Ge 12:12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et

interficient me et te reservabunt

Ge 12:13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat

anima mea ob gratiam tui

Ge 12:14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii

mulierem quod esset pulchra nimis

Ge 12:15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et

sublata est mulier in domum Pharaonis

Ge 12:16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et

asini et servi et famulae et asinae et cameli

Ge 12:17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius

propter Sarai uxorem Abram

Ge 12:18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare

non indicasti quod uxor tua esset

Ge 12:19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in

uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

Ge 12:20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem

illius et omnia quae habebat

Ge 13:1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat

et Loth cum eo ad australem plagam

Ge 13:2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri

Ge 13:3 reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum

ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai

Ge 13:4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini

Ge 13:5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et

tabernacula

Ge 13:6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia

eorum multa et non quibant habitare communiter

Ge 13:7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem

tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra

Ge 13:8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter

pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

Ge 13:9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris

ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam

Ge 13:10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae

universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et

Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in

Segor

Ge 13:11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente

divisique sunt alterutrum a fratre suo

Ge 13:12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant

circa Iordanem et habitavit in Sodomis

Ge 13:13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino

nimis

Ge 13:14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos

tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad

orientem et ad occidentem

Ge 13:15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in

sempiternum

Ge 13:16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum

numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

Ge 13:17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi

daturus sum eam

Ge 13:18 movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta

convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

Ge 14:1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex

Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

Ge 14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem

Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem

Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

Ge 14:3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

Ge 14:4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno

recesserunt ab eo

Ge 14:5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo

percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim

in Savecariathaim

Ge 14:6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in

solitudine

Ge 14:7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et

percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui

habitabat in Asasonthamar

Ge 14:8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex

Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos

aciem in valle Silvestri

Ge 14:9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem

Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges

adversus quinque

Ge 14:10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex

Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui

remanserant fugerunt ad montem

Ge 14:11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa

quae ad cibum pertinent et abierunt

Ge 14:12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in

Sodomis

Ge 14:13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in

convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim

pepigerant foedus cum Abram

Ge 14:14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum

numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et

persecutus est eos usque Dan

Ge 14:15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est

usque Hoba quae est ad levam Damasci

Ge 14:16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia

illius mulieres quoque et populum

Ge 14:17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus

est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae

est vallis Regis

Ge 14:18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim

sacerdos Dei altissimi

Ge 14:19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et

terram

Ge 14:20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt

et dedit ei decimas ex omnibus

Ge 14:21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

Ge 14:22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum

possessorem caeli et terrae

Ge 14:23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex

omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

Ge 14:24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt

mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

Ge 15:1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem

dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna

nimis

Ge 15:2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis

et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

Ge 15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus

meus heres meus erit

Ge 15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus

sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem

Ge 15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et

dixit ei sic erit semen tuum

Ge 15:6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

Ge 15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem

tibi terram istam et possideres eam

Ge 15:8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam

Ge 15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram

trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam

Ge 15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se

altrinsecus posuit aves autem non divisit

Ge 15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram

Ge 15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et

tenebrosus invasit eum

Ge 15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit

semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent

quadringentis annis

Ge 15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec

egredientur cum magna substantia

Ge 15:15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

Ge 15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt

iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

Ge 15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus

fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas

Ge 15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo

terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

Ge 15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos

Ge 15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque

Ge 15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

Ge 16:1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam

aegyptiam nomine Agar

Ge 16:2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad

ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille

adquiesceret deprecanti

Ge 16:3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare

coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem

Ge 16:4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam

suam

Ge 16:5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam

in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet

Dominus inter me et te

Ge 16:6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut

libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

Ge 16:7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in

solitudine qui est in via Sur

Ge 16:8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a

facie Sarai dominae meae ego fugio

Ge 16:9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub

manibus ipsius

Ge 16:10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non

numerabitur prae multitudine

Ge 16:11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius

Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

Ge 16:12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra

eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula

Ge 16:13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti

me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

Ge 16:14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse

est inter Cades et Barad

Ge 16:15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel

Ge 16:16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem

Ge 17:1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei

Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et

esto perfectus

Ge 17:2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer

nimis

Ge 17:3 cecidit Abram pronus in faciem

Ge 17:4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum

gentium

Ge 17:5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia

patrem multarum gentium constitui te

Ge 17:6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex

te egredientur

Ge 17:7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in

generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui

post te

Ge 17:8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram

Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

Ge 17:9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et

semen tuum post te in generationibus suis

Ge 17:10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te

circumcidetur ex vobis omne masculinum

Ge 17:11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me

et vos

Ge 17:12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in

generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et

quicumque non fuerit de stirpe vestra

Ge 17:13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

Ge 17:14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa

de populo suo quia pactum meum irritum fecit

Ge 17:15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed

Sarram

Ge 17:16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in

nationes et reges populorum orientur ex eo

Ge 17:17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario

nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

Ge 17:18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te

Ge 17:19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque

nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum

et semini eius post eum

Ge 17:20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et

multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in

gentem magnam

Ge 17:21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto

in anno altero

Ge 17:22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

Ge 17:23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos

domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris

domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die

sicut praeceperat ei Deus

Ge 17:24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui

Ge 17:25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis

suae

Ge 17:26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius

Ge 17:27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae

pariter circumcisi sunt

Ge 18:1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio

tabernaculi sui in ipso fervore diei

Ge 18:2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum

quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et

adoravit in terra

Ge 18:3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum

Ge 18:4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub

arbore

Ge 18:5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis

idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es

Ge 18:6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria

sata similae commisce et fac subcinericios panes

Ge 18:7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et

optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum

Ge 18:8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis

ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

Ge 18:9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille

respondit ecce in tabernaculo est

Ge 18:10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit

filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

Ge 18:11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri

muliebria

Ge 18:12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est

voluptati operam dabo

Ge 18:13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere

paritura sum anus

Ge 18:14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc

eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

Ge 18:15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est

inquit ita sed risisti

Ge 18:16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam

et Abraham simul gradiebatur deducens eos

Ge 18:17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

Ge 18:18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae

sint in illo omnes nationes terrae

Ge 18:19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut

custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat

Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

Ge 18:20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est

et peccatum earum adgravatum est nimis

Ge 18:21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere

conpleverint an non est ita ut sciam

Ge 18:22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc

stabat coram Domino

Ge 18:23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

Ge 18:24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco

illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

Ge 18:25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus

sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam

facies iudicium

Ge 18:26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in

medio civitatis dimittam omni loco propter eos

Ge 18:27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum

cum sim pulvis et cinis

Ge 18:28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque

universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque

Ge 18:29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid

facies ait non percutiam propter quadraginta

Ge 18:30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi

triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta

Ge 18:31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi

viginti dixit non interficiam propter viginti

Ge 18:32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi

fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

Ge 18:33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in

locum suum

Ge 19:1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus

civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus

in terra

Ge 19:2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi

lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt

minime sed in platea manebimus

Ge 19:3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius

fecit convivium coxit azyma et comederunt

Ge 19:4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero

usque ad senem omnis populus simul

Ge 19:5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte

educ illos huc ut cognoscamus eos

Ge 19:6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait

Ge 19:7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

Ge 19:8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et

abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali

quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei

Ge 19:9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena

numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque

faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores

Ge 19:10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque

ostium

Ge 19:11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum

ita ut ostium invenire non possent

Ge 19:12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios

aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

Ge 19:13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram

Domino qui misit nos ut perdamus illos

Ge 19:14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias

eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus

civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

Ge 19:15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem

tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

Ge 19:16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac

duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi

Ge 19:17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum

salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa

regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

Ge 19:18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi

Ge 19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam

tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in

monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

Ge 19:20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea

numquid non modica est et vivet anima mea

Ge 19:21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam

urbem pro qua locutus es

Ge 19:22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris

illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor

Ge 19:23 sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor

Ge 19:24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a

Domino de caelo

Ge 19:25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores

urbium et cuncta terrae virentia

Ge 19:26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis

Ge 19:27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

Ge 19:28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius

viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

Ge 19:29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est

Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

Ge 19:30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius

cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae

filiae eius

Ge 19:31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum

remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae

Ge 19:32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex

patre nostro semen

Ge 19:33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior

dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec

quando surrexit

Ge 19:34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre

meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut

salvemus semen de patre nostro

Ge 19:35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum

eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa

surrexerit

Ge 19:36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo

Ge 19:37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater

Moabitarum usque in praesentem diem

Ge 19:38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius

populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

Ge 20:1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur

et peregrinatus est in Geraris

Ge 20:2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex

Gerarae et tulit eam

Ge 20:3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris

propter mulierem quam tulisti habet enim virum

Ge 20:4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem

et iustam interficies

Ge 20:5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in

simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc

Ge 20:6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo

custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam

Ge 20:7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et

vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia

quae tua sunt

Ge 20:8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et

locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes

viri valde

Ge 20:9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis

quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum

peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis

Ge 20:10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres

Ge 20:11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in

loco isto et interficient me propter uxorem meam

Ge 20:12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae

et duxi eam uxorem

Ge 20:13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc

misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices

quod frater tuus sim

Ge 20:14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit

Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam

Ge 20:15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita

Ge 20:16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in

velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris

mementoque te deprehensam

Ge 20:17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque

eius et pepererunt

Ge 20:18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter

Sarram uxorem Abraham

Ge 21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae

locutus est

Ge 21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei

Deus

Ge 21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac

Ge 21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus

Ge 21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

Ge 21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi

Ge 21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret

filium quem peperit ei iam seni

Ge 21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in

die ablactationis eius

Ge 21:9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham

Ge 21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum

filio meo Isaac

Ge 21:11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo

Ge 21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua

omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi

semen

Ge 21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est

Ge 21:14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit

scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat

in solitudine Bersabee

Ge 21:15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam

arborum quae ibi erant

Ge 21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim

non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et

flevit

Ge 21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de

caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem

pueri de loco in quo est

Ge 21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam

eum

Ge 21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit

utrem deditque puero bibere

Ge 21:20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis

sagittarius

Ge 21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra

Aegypti

Ge 21:22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad

Abraham Deus tecum est in universis quae agis

Ge 21:23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae

sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua

versatus es advena

Ge 21:24 dixitque Abraham ego iurabo

Ge 21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi

illius

Ge 21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti

mihi et ego non audivi praeter hodie

Ge 21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque

ambo foedus

Ge 21:28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum

Ge 21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti

seorsum

Ge 21:30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium

mihi quoniam ego fodi puteum istum

Ge 21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

Ge 21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

Ge 21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt

in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et

invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

Ge 21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

Ge 22:1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum

Abraham ille respondit adsum

Ge 22:2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram

Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem

monstravero tibi

Ge 22:3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum

duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in

holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

Ge 22:4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul

Ge 22:5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque

properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

Ge 22:6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse

vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul

Ge 22:7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit

ignis et ligna ubi est victima holocausti

Ge 22:8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi

pergebant ergo pariter

Ge 22:9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare

et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit

eum in altari super struem lignorum

Ge 22:10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium

Ge 22:11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui

respondit adsum

Ge 22:12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi

quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio

tuo unigenito propter me

Ge 22:13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres

herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio

Ge 22:14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur

in monte Dominus videbit

Ge 22:15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens

Ge 22:16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non

pepercisti filio tuo unigenito

Ge 22:17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut

harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas

inimicorum suorum

Ge 22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci

meae

Ge 22:19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et

habitavit ibi

Ge 22:20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset

filios Nahor fratri suo

Ge 22:21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum

Ge 22:22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph

Ge 22:23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri

Abraham

Ge 22:24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et

Maacha

Ge 23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis

Ge 23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan

venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

Ge 23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

Ge 23:4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut

sepeliam mortuum meum

Ge 23:5 responderuntque filii Heth

Ge 23:6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris

sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento

eius sepelias mortuum tuum

Ge 23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth

Ge 23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum

audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

Ge 23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui

pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

Ge 23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad

Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius

dicens

Ge 23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum

trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli

mortuum tuum

Ge 23:12 adoravit Abraham coram populo terrae

Ge 23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo

pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

Ge 23:14 respondit Ephron

Ge 23:15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet

istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum

tuum

Ge 23:16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron

postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et

probati monetae publicae

Ge 23:17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex

respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in

cunctis terminis per circuitum

Ge 23:18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant

portam civitatis illius

Ge 23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri

duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan

Ge 23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in

possessionem monumenti a filiis Heth

Ge 24:1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis

benedixerat ei

Ge 24:2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae

habebat pone manum tuam subter femur meum

Ge 24:3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem

filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

Ge 24:4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias

uxorem filio meo Isaac

Ge 24:5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num

reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

Ge 24:6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

Ge 24:7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis

meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc

ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

Ge 24:8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum

meum ne reducas illuc

Ge 24:9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi

super sermone hoc

Ge 24:10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis

eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem

Nahor

Ge 24:11 cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae

vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam

dixit

Ge 24:12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac

misericordiam cum domino meo Abraham

Ge 24:13 ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis

egredientur ad hauriendam aquam

Ge 24:14 igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa

responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam

praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris

misericordiam cum domino meo

Ge 24:15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia

Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in

scapula

Ge 24:16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat

autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

Ge 24:17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae

de hydria tua

Ge 24:18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super

ulnam suam et dedit ei potum

Ge 24:19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec

cuncti bibant

Ge 24:20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam

et haustam omnibus camelis dedit

Ge 24:21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum

fecisset iter suum Dominus an non

Ge 24:22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes

siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

Ge 24:23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad

manendum

Ge 24:24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

Ge 24:25 et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et

locus spatiosus ad manendum

Ge 24:26 inclinavit se homo et adoravit Dominum

Ge 24:27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit

misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere

perduxit in domum fratris domini mei

Ge 24:28 cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae

audierat

Ge 24:29 habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est

ad hominem ubi erat fons

Ge 24:30 cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset

cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui

stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

Ge 24:31 dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi

domum et locum camelis

Ge 24:32 et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et

faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant

cum eo

Ge 24:33 et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec

loquar sermones meos respondit ei loquere

Ge 24:34 at ille servus inquit Abraham sum

Ge 24:35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei

oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

Ge 24:36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua

deditque illi omnia quae habuerat

Ge 24:37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de

filiabus Chananeorum in quorum terra habito

Ge 24:38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem

filio meo

Ge 24:39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

Ge 24:40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et

diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de

domo patris mei

Ge 24:41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et

non dederint tibi

Ge 24:42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si

direxisti viam meam in qua nunc ambulo

Ge 24:43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam

aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

Ge 24:44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam

praeparavit Dominus filio domini mei

Ge 24:45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria

quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio

ad eam da mihi paululum bibere

Ge 24:46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et

camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

Ge 24:47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis

sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad

ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

Ge 24:48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei

Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris

domini mei filio eius

Ge 24:49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo

indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram

sive ad sinistram

Ge 24:50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non

possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

Ge 24:51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini

tui sicut locutus est Dominus

Ge 24:52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

Ge 24:53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro

munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

Ge 24:54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens

autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

Ge 24:55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud

nos et postea proficiscetur

Ge 24:56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut

pergam ad dominum meum

Ge 24:57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem

Ge 24:58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait

vadam

Ge 24:59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites

eius

Ge 24:60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in

mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

Ge 24:61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui

festinus revertebatur ad dominum suum

Ge 24:62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius

nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

Ge 24:63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque

levasset oculos vidit camelos venientes procul

Ge 24:64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

Ge 24:65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum

nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

Ge 24:66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac

Ge 24:67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem

et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Ge 25:1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram

Ge 25:2 quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue

Ge 25:3 Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et

Lathusim et Loommim

Ge 25:4 at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa

omnes hii filii Cetthurae

Ge 25:5 deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac

Ge 25:6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac

filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

Ge 25:7 fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni

Ge 25:8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus

dierum congregatusque est ad populum suum

Ge 25:9 et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita

est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre

Ge 25:10 quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius

Ge 25:11 et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta

puteum nomine Viventis et videntis

Ge 25:12 hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar

Aegyptia famula Sarrae

Ge 25:13 et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis

primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam

Ge 25:14 Masma quoque et Duma et Massa

Ge 25:15 Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

Ge 25:16 isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum

duodecim principes tribuum suarum

Ge 25:17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et

adpositus ad populum suum

Ge 25:18 habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus

Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit

Ge 25:19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

Ge 25:20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam

Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

Ge 25:21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui

exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae

Ge 25:22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat

quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum

Ge 25:23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre

tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet

Ge 25:24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt

Ge 25:25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus

vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris

tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob

Ge 25:26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

Ge 25:27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob

autem vir simplex habitabat in tabernaculis

Ge 25:28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca

diligebat Iacob

Ge 25:29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus

Ge 25:30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam

vocatum est nomen eius Edom

Ge 25:31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua

Ge 25:32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita

Ge 25:33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita

Ge 25:34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens

quod primogenita vendidisset

Ge 26:1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in

diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

Ge 26:2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in

terra quam dixero tibi

Ge 26:3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini

tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi

Abraham patri tuo

Ge 26:4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis

universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

Ge 26:5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et

mandata mea et caerimonias legesque servaverit

Ge 26:6 mansit itaque Isaac in Geraris

Ge 26:7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror

mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans

ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

Ge 26:8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens

Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum

Rebecca uxore sua

Ge 26:9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem

tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

Ge 26:10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de

populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum

praecepitque omni populo dicens

Ge 26:11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

Ge 26:12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum

benedixitque ei Dominus

Ge 26:13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec

magnus vehementer effectus est

Ge 26:14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum

ob haec invidentes ei Palestini

Ge 26:15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore

obstruxerunt implentes humo

Ge 26:16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam

potentior nostri factus es valde

Ge 26:17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi

Ge 26:18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos

illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem

nominibus quibus ante pater vocaverat

Ge 26:19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

Ge 26:20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac

dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod

acciderat vocavit Calumniam

Ge 26:21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum

Inimicitias

Ge 26:22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque

vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit

crescere super terram

Ge 26:23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee

Ge 26:24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham

patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo

semen tuum propter servum meum Abraham

Ge 26:25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit

tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

Ge 26:26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus

illius et Fichol dux militum

Ge 26:27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et

expulistis a vobis

Ge 26:28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus

sit iuramentum inter nos et ineamus foedus

Ge 26:29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus

nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum

benedictione Domini

Ge 26:30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

Ge 26:31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in

locum suum

Ge 26:32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo

quem foderant atque dicentes invenimus aquam

Ge 26:33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee

usque in praesentem diem

Ge 26:34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et

Basemath filiam Helon eiusdem loci

Ge 26:35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

Ge 27:1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat

vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit

adsum

Ge 27:2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae

Ge 27:3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu

aliquid adprehenderis

Ge 27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et

benedicat tibi anima mea antequam moriar

Ge 27:5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris

expleret

Ge 27:6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo

et dicentem ei

Ge 27:7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi

coram Domino antequam moriar

Ge 27:8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

Ge 27:9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis

escas patri tuo quibus libenter vescitur

Ge 27:10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

Ge 27:11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego

lenis

Ge 27:12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse

inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

Ge 27:13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem

meam et perge adferque quae dixi

Ge 27:14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem

illius

Ge 27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

Ge 27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

Ge 27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

Ge 27:18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

Ge 27:19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti

mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

Ge 27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti

fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod

volebam

Ge 27:21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis

filius meus Esau an non

Ge 27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est

sed manus manus sunt Esau

Ge 27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris

expresserant benedicens ergo illi

Ge 27:24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

Ge 27:25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi

anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo

hausto

Ge 27:26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

Ge 27:27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius

flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui

benedixit Dominus

Ge 27:28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti

et vini

Ge 27:29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et

incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et

qui benedixerit benedictionibus repleatur

Ge 27:30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau

Ge 27:31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et

comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

Ge 27:32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus

filius tuus Esau

Ge 27:33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait

quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi

ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

Ge 27:34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait

benedic etiam mihi pater mi

Ge 27:35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

Ge 27:36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim

me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit

benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et

mihi benedictionem

Ge 27:37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius

servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili

mi ultra quid faciam

Ge 27:38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi

quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret

Ge 27:39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

Ge 27:40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum

excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

Ge 27:41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater

dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob

fratrem meum

Ge 27:42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum

dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

Ge 27:43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem

meum in Haran

Ge 27:44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

Ge 27:45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum

postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una

die

Ge 27:46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si

acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

Ge 28:1 vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli

accipere coniugem de genere Chanaan

Ge 28:2 sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel

patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi

tui

Ge 28:3 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque

multiplicet ut sis in turbas populorum

Ge 28:4 et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas

terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

Ge 28:5 cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae

ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae

Ge 28:6 videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in

Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post

benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus

Chanaan

Ge 28:7 quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam

Ge 28:8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

Ge 28:9 ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat

Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth

Ge 28:10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran

Ge 28:11 cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis

occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo

dormivit in eodem loco

Ge 28:12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius

tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

Ge 28:13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus

Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini

tuo

Ge 28:14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et

orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine

tuo cunctae tribus terrae

Ge 28:15 et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc

nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi

Ge 28:16 cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et

ego nesciebam

Ge 28:17 pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi

domus Dei et porta caeli

Ge 28:18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in

titulum fundens oleum desuper

Ge 28:19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur

Ge 28:20 vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via

per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad

induendum

Ge 28:21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in

Deum

Ge 28:22 et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque

quae dederis mihi decimas offeram tibi

Ge 29:1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

Ge 29:2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam

ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur

Ge 29:3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et

refectis gregibus rursum super os putei ponerent

Ge 29:4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran

Ge 29:5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt

novimus

Ge 29:6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege

suo

Ge 29:7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur

ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite

Ge 29:8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et

amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges

Ge 29:9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam

gregem ipsa pascebat

Ge 29:10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban

avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

Ge 29:11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

Ge 29:12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa

festinans nuntiavit patri suo

Ge 29:13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam

conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem

causis itineris

Ge 29:14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis

unius

Ge 29:15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis

accipias

Ge 29:16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel

Ge 29:17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu

Ge 29:18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem

annis

Ge 29:19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud

me

Ge 29:20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies

prae amoris magnitudine

Ge 29:21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est

ut ingrediar ad eam

Ge 29:22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias

Ge 29:23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum

Ge 29:24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset

ingressus facto mane vidit Liam

Ge 29:25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi

tibi quare inposuisti mihi

Ge 29:26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante

tradamus ad nuptias

Ge 29:27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro

opere quo serviturus es mihi septem annis aliis

Ge 29:28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem

Ge 29:29 cui pater servam Balam dederat

Ge 29:30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit

serviens apud eum septem annis aliis

Ge 29:31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore

sterili permanente

Ge 29:32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit

Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

Ge 29:33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus

haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius

Symeon

Ge 29:34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi

maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit

nomen eius Levi

Ge 29:35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob

hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Ge 30:1 cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo

da mihi liberos alioquin moriar

Ge 30:2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu

ventris tui

Ge 30:3 at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super

genua mea et habeam ex ea filios

Ge 30:4 deditque illi Balam in coniugium quae

Ge 30:5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium

Ge 30:6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans

mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan

Ge 30:7 rursumque Bala concipiens peperit alterum

Ge 30:8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui

vocavitque eum Nepthalim

Ge 30:9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

Ge 30:10 qua post conceptum edente filium

Ge 30:11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad

Ge 30:12 peperit quoque Zelpha alterum

Ge 30:13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres

propterea appellavit eum Aser

Ge 30:14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit

mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de

mandragoris filii tui

Ge 30:15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi

etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro

mandragoris filii tui

Ge 30:16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad

me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei

dormivit cum ea nocte illa

Ge 30:17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum

Ge 30:18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo

appellavitque nomen illius Isachar

Ge 30:19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium

Ge 30:20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus

eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

Ge 30:21 post quem peperit filiam nomine Dinam

Ge 30:22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam

illius

Ge 30:23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum

Ge 30:24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum

Ge 30:25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in

patriam et ad terram meam

Ge 30:26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti

servitutem qua servivi tibi

Ge 30:27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod

benedixerit mihi Deus propter te

Ge 30:28 constitue mercedem tuam quam dem tibi

Ge 30:29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus

meis fuerit possessio tua

Ge 30:30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es

benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut

aliquando provideam etiam domui meae

Ge 30:31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod

postulo iterum pascam et custodiam pecora tua

Ge 30:32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et

quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam

in capris erit merces mea

Ge 30:33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit

coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in

ovibus quam in capris furti me arguent

Ge 30:34 dixit Laban gratum habeo quod petis

Ge 30:35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque

maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris

tradidit in manu filiorum suorum

Ge 30:36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat

reliquos greges eius

Ge 30:37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis

ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata

fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt

atque in hunc modum color effectus est varius

Ge 30:38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges

ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent

Ge 30:39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent

maculosa et varia et diverso colore respersa

Ge 30:40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem

alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus

Ge 30:41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in

canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum

contemplatione conciperent

Ge 30:42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat

eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis

Iacob

Ge 30:43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et

servos camelos et asinos

Ge 31:1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob

omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est

inclitus

Ge 31:2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et

nudius tertius

Ge 31:3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad

generationem tuam eroque tecum

Ge 31:4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges

Ge 31:5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et

nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

Ge 31:6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

Ge 31:7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem

vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

Ge 31:8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios

fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede

omnes greges alba pepererunt

Ge 31:9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

Ge 31:10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et

vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et

diversorum colorum

Ge 31:11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

Ge 31:12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super

feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi

Laban

Ge 31:13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc

ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae

Ge 31:14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in

facultatibus et hereditate domus patris nostri

Ge 31:15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium

nostrum

Ge 31:16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde

omnia quae praecepit fac

Ge 31:17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos

abiit

Ge 31:18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam

quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

Ge 31:19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris

sui

Ge 31:20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

Ge 31:21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne

transmisso pergeret contra montem Galaad

Ge 31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob

Ge 31:23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et

conprehendit in monte Galaad

Ge 31:24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere

loquaris contra Iacob

Ge 31:25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus

eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

Ge 31:26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi

captivas gladio

Ge 31:27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum

gaudio et canticis et tympanis et cithara

Ge 31:28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

Ge 31:29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri

dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

Ge 31:30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus

es deos meos

Ge 31:31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres

filias tuas

Ge 31:32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur

coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et

aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

Ge 31:33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae

non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

Ge 31:34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper

scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

Ge 31:35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia

iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo

quaerentis est

Ge 31:36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod

peccatum sic exarsisti post me

Ge 31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta

substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et

iudicent inter me et te

Ge 31:38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt

arietes gregis tui non comedi

Ge 31:39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid

furto perierat a me exigebas

Ge 31:40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

Ge 31:41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus

et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem

vicibus

Ge 31:42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan

modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum

mearum respexit Deus et arguit te heri

Ge 31:43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea

sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

Ge 31:44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te

Ge 31:45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

Ge 31:46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum

comederuntque super eum

Ge 31:47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque

iuxta proprietatem linguae suae

Ge 31:48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco

appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis

Ge 31:49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis

Ge 31:50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus

sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

Ge 31:51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

Ge 31:52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego

transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

Ge 31:53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit

Iacob per Timorem patris sui Isaac

Ge 31:54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem

qui cum comedissent manserunt ibi

Ge 31:55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et

benedixit illis reversus in locum suum

Ge 32:1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei

Ge 32:2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius

Manaim id est Castra

Ge 32:3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir

regionis Edom

Ge 32:4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater

tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

Ge 32:5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc

legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

Ge 32:6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et

ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

Ge 32:7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges

quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

Ge 32:8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma

quae reliqua est salvabitur

Ge 32:9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac

Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis

tuae et benefaciam tibi

Ge 32:10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in

baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis

regredior

Ge 32:11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte

veniens percutiat matrem cum filiis

Ge 32:12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut

harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

Ge 32:13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera

Esau fratri suo

Ge 32:14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

Ge 32:15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti

asinas viginti et pullos earum decem

Ge 32:16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque

pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

Ge 32:17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et

interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris

Ge 32:18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque

post nos venit

Ge 32:19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur

greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

Ge 32:20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit

enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan

propitiabitur mihi

Ge 32:21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in

Castris

Ge 32:22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum

undecim filiis et transivit vadum Iaboc

Ge 32:23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant

Ge 32:24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

Ge 32:25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris

eius et statim emarcuit

Ge 32:26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non

dimittam te nisi benedixeris mihi

Ge 32:27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob

Ge 32:28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel

quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines

praevalebis

Ge 32:29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur

quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

Ge 32:30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad

faciem et salva facta est anima mea

Ge 32:31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero

claudicabat pede

Ge 32:32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in

femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum

femoris eius et obstipuerit

Ge 33:1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo

quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque

famularum

Ge 33:2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et

filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

Ge 33:3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec

adpropinquaret frater eius

Ge 33:4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque

collum et osculans flevit

Ge 33:5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt

isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus

servo tuo

Ge 33:6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

Ge 33:7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi

Ioseph et Rahel adoraverunt

Ge 33:8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut

invenirem gratiam coram domino meo

Ge 33:9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

Ge 33:10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe

munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim

vultum Dei esto mihi propitius

Ge 33:11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus

tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

Ge 33:12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

Ge 33:13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac

boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur

una die cuncti greges

Ge 33:14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim

vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad

dominum meum in Seir

Ge 33:15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant

viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in

conspectu domini mei

Ge 33:16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

Ge 33:17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit

nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

Ge 33:18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan

postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta

oppidum

Ge 33:19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris

Sychem centum agnis

Ge 33:20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

Ge 34:1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

Ge 34:2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius

adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

Ge 34:3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit

Ge 34:4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc

coniugem

Ge 34:5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum

siluit donec redirent

Ge 34:6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob

Ge 34:7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde

eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem

inlicitam perpetrasset

Ge 34:8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae

vestrae date eam illi uxorem

Ge 34:9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras

accipite

Ge 34:10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et

possidete eam

Ge 34:11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram

vobis et quaecumque statueritis dabo

Ge 34:12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum

date mihi puellam hanc uxorem

Ge 34:13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob

stuprum sororis

Ge 34:14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini

incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

Ge 34:15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et

circumcidatur in vobis omne masculini sexus

Ge 34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et

habitabimus vobiscum erimusque unus populus

Ge 34:17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

Ge 34:18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius

Ge 34:19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim

puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

Ge 34:20 ingressique portam urbis locuti sunt populo

Ge 34:21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et

exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum

accipiemus uxores et nostras illis dabimus

Ge 34:22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos

nostros ritum gentis imitantes

Ge 34:23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt

tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus

populum

Ge 34:24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

Ge 34:25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo

Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem

confidenter interfectisque omnibus masculis

Ge 34:26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem

sororem suam

Ge 34:27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati

sunt urbem in ultionem stupri

Ge 34:28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et

in agris erant

Ge 34:29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

Ge 34:30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et

odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos

pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

Ge 34:31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

Ge 35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi

facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

Ge 35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in

medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

Ge 35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit

me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

Ge 35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant

in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem

Sychem

Ge 35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et

non sunt ausi persequi recedentes

Ge 35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel

ipse et omnis populus cum eo

Ge 35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim

apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

Ge 35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad

radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus

Fletus

Ge 35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de

Mesopotamiam Syriae benedixitque ei

Ge 35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et

appellavit eum Israhel

Ge 35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi

nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

Ge 35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

Ge 35:13 et recessit ab eo

Ge 35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans

super eum libamina et effundens oleum

Ge 35:15 vocansque nomen loci Bethel

Ge 35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua

cum parturiret Rahel

Ge 35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere

quia et hunc habebis filium

Ge 35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit

nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum

Beniamin id est filius dexterae

Ge 35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est

Bethleem

Ge 35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti

Rahel usque in praesentem diem

Ge 35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

Ge 35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala

concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob

duodecim

Ge 35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et

Zabulon

Ge 35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin

Ge 35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

Ge 35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in

Mesopotamiam Syriae

Ge 35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est

Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

Ge 35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

Ge 35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et

plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

Ge 36:1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom

Ge 36:2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et

Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei

Ge 36:3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth

Ge 36:4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel

Ge 36:5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in

terra Chanaan

Ge 36:6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus

suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra

Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob

Ge 36:7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos

terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum

Ge 36:8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

Ge 36:9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

Ge 36:10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel

quoque filius Basemath uxoris eius

Ge 36:11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez

Ge 36:12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech

hii sunt filii Adae uxoris Esau

Ge 36:13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath

uxoris Esau

Ge 36:14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos

genuit ei Hieus et Hielom et Core

Ge 36:15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux

Omar dux Sephu dux Cenez

Ge 36:16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii

filii Adae

Ge 36:17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux

Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau

Ge 36:18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii

duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau

Ge 36:19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom

Ge 36:20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan

Ge 36:21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom

Ge 36:22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham

Thamna

Ge 36:23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam

Ge 36:24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in

solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui

Ge 36:25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama

Ge 36:26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan

Ge 36:27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham

Ge 36:28 habuit autem filios Disan Hus et Aran

Ge 36:29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana

Ge 36:30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in

terra Seir

Ge 36:31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem

filii Israhel fuerunt hii

Ge 36:32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba

Ge 36:33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

Ge 36:34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra

Themanorum

Ge 36:35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit

Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith

Ge 36:36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha

Ge 36:37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth

Ge 36:38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor

Ge 36:39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et

appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab

Ge 36:40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux

Thamna dux Alva dux Ietheth

Ge 36:41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon

Ge 36:42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar

Ge 36:43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse

est Esau pater Idumeorum

Ge 37:1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus

Ge 37:2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum

pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et

Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine

pessimo

Ge 37:3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in

senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam

Ge 37:4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur

oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

Ge 37:5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris

odii seminarium fuit

Ge 37:6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

Ge 37:7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum

meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum

meum

Ge 37:8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni

tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii

fomitem ministravit

Ge 37:9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium

quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

Ge 37:10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit

quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres

adorabimus te super terram

Ge 37:11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

Ge 37:12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

Ge 37:13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad

eos quo respondente

Ge 37:14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et

pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in

Sychem

Ge 37:15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret

Ge 37:16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges

Ge 37:17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus

in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in

Dothain

Ge 37:18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt

illum occidere

Ge 37:19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit

Ge 37:20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera

pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

Ge 37:21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

Ge 37:22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite

eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate

innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et

reddere patri suo

Ge 37:23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et

polymita

Ge 37:24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam

Ge 37:25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de

Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in

Aegyptum

Ge 37:26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem

nostrum et celaverimus sanguinem ipsius

Ge 37:27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater

enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius

Ge 37:28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna

vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

Ge 37:29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

Ge 37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

Ge 37:31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant

tinxerunt

Ge 37:32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum

tunica filii tui sit an non

Ge 37:33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit

eum bestia devoravit Ioseph

Ge 37:34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

Ge 37:35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit

consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in

infernum et illo perseverante in fletu

Ge 37:36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis

magistro militiae

Ge 38:1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum

odollamitem nomine Hiram

Ge 38:2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta

ingressus est ad eam

Ge 38:3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

Ge 38:4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

Ge 38:5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra

cessavit

Ge 38:6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

Ge 38:7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo

occisus est

Ge 38:8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et

sociare illi ut suscites semen fratri tuo

Ge 38:9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen

fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

Ge 38:10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

Ge 38:11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui

donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut

fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

Ge 38:12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post

luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse

et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

Ge 38:13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad

tondendas oves

Ge 38:14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu

sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non

eum accepisset maritum

Ge 38:15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim

vultum suum ne cognosceretur

Ge 38:16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim

quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris

concubitu meo

Ge 38:17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si

dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

Ge 38:18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et

armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit

mulier

Ge 38:19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est

viduitatis vestibus

Ge 38:20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet

pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

Ge 38:21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio

respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

Ge 38:22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius

dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

Ge 38:23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi

hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

Ge 38:24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est

Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas

producite eam ut conburatur

Ge 38:25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro

cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

Ge 38:26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio

meo attamen ultra non cognovit illam

Ge 38:27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione

infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

Ge 38:28 iste egreditur prior

Ge 38:29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare

divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius

Phares

Ge 38:30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit

Zara

Ge 39:1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus

Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a

quibus perductus erat

Ge 39:2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens

habitabatque in domo domini sui

Ge 39:3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo

dirigi in manu illius

Ge 39:4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo

praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae

tradita fuerant

Ge 39:5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit

tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

Ge 39:6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph

pulchra facie et decorus aspectu

Ge 39:7 post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi

mecum

Ge 39:8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus

meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

Ge 39:9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi

praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et

peccare in Deum meum

Ge 39:10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti

et ille recusabat stuprum

Ge 39:11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam

absque arbitris faceret

Ge 39:12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto

in manu illius pallio fugit et egressus est foras

Ge 39:13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

Ge 39:14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum

ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego

succlamassem

Ge 39:15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

Ge 39:16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti

domum

Ge 39:17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet

mihi

Ge 39:18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

Ge 39:19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

Ge 39:20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi

clausus

Ge 39:21 fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in

conspectu principis carceris

Ge 39:22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et

quicquid fiebat sub ipso erat

Ge 39:23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et

omnia eius opera dirigebat

Ge 40:1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et

pistor domino suo

Ge 40:2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

Ge 40:3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

Ge 40:4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum

temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

Ge 40:5 videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam

sibi

Ge 40:6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

Ge 40:7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

Ge 40:8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis

dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi

quid videritis

Ge 40:9 narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me

vitem

Ge 40:10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores

uvas maturescere

Ge 40:11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem

quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

Ge 40:12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc

dies sunt

Ge 40:13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum

pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante

consueveras

Ge 40:14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum

misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

Ge 40:15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum

missus sum

Ge 40:16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego

vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

Ge 40:17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt

arte pistoria avesque comedere ex eo

Ge 40:18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies

sunt

Ge 40:19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et

lacerabunt volucres carnes tuas

Ge 40:20 exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium

pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum

principis

Ge 40:21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

Ge 40:22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

Ge 40:23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est

interpretis sui

Ge 41:1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

Ge 41:2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et

pascebantur in locis palustribus

Ge 41:3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie

et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

Ge 41:4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat

expergefactus Pharao

Ge 41:5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in

culmo uno plenae atque formonsae

Ge 41:6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

Ge 41:7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

Ge 41:8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque

sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

Ge 41:9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum

meum

Ge 41:10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem

principis militum

Ge 41:11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

Ge 41:12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes

somnia

Ge 41:13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum

officio meo et ille suspensus est in cruce

Ge 41:14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac

veste mutata obtulerunt ei

Ge 41:15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime

conicere

Ge 41:16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

Ge 41:17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

Ge 41:18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus

quae in pastu paludis virecta carpebant

Ge 41:19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et

macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

Ge 41:20 quae devoratis et consumptis prioribus

Ge 41:21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore

torpebant evigilans rursum sopore depressus

Ge 41:22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque

pulcherrimae

Ge 41:23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

Ge 41:24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium

et nemo est qui edisserat

Ge 41:25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus

ostendit Pharaoni

Ge 41:26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni

sunt eandemque vim somnii conprehendunt

Ge 41:27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas

et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt

venturae famis

Ge 41:28 qui hoc ordine conplebuntur

Ge 41:29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

Ge 41:30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur

cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

Ge 41:31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

Ge 41:32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis

indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

Ge 41:33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum

terrae Aegypti

Ge 41:34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem

fructuum per septem annos fertilitatis

Ge 41:35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub

Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

Ge 41:36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et

non consumetur terra inopia

Ge 41:37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

Ge 41:38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu

Dei plenus sit

Ge 41:39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es

numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

Ge 41:40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus

oboediet uno tantum regni solio te praecedam

Ge 41:41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super

universam terram Aegypti

Ge 41:42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola

byssina et collo torquem auream circumposuit

Ge 41:43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut

omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae

terrae Aegypti

Ge 41:44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non

movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

Ge 41:45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem

mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis

Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

Ge 41:46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis

circuivit omnes regiones Aegypti

Ge 41:47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes

congregatae sunt in horrea Aegypti

Ge 41:48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

Ge 41:49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia

mensuram excederet

Ge 41:50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit

Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

Ge 41:51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus

omnium laborum meorum et domum patris mei

Ge 41:52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus

in terra paupertatis meae

Ge 41:53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

Ge 41:54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in

universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

Ge 41:55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille

respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

Ge 41:56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa

horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

Ge 41:57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum

inopiae temperarent

Ge 42:1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis

suis quare neglegitis

Ge 42:2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis

necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

Ge 42:3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto

Ge 42:4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in

itinere quicquam patiatur mali

Ge 42:5 ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat

autem fames in terra Chanaan

Ge 42:6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis

vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

Ge 42:7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde

venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

Ge 42:8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

Ge 42:9 recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut

videatis infirmiora terrae venistis

Ge 42:10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

Ge 42:11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui

machinantur mali

Ge 42:12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis

Ge 42:13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra

Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

Ge 42:14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

Ge 42:15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non

egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

Ge 42:16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec

probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem

Pharaonis exploratores estis

Ge 42:17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus

Ge 42:18 die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum

enim timeo

Ge 42:19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et

ferte frumenta quae emistis in domos vestras

Ge 42:20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare

sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

Ge 42:21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem

nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non

audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

Ge 42:22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in

puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur

Ge 42:23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem

loquebatur ad eos

Ge 42:24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

Ge 42:25 tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut

implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in

sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

Ge 42:26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

Ge 42:27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio

contemplatus pecuniam in ore sacculi

Ge 42:28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et

obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis

Deus

Ge 42:29 veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei

omnia quae accidissent sibi dicentes

Ge 42:30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores

provinciae

Ge 42:31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

Ge 42:32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus

cum patre versatur in terra Chanaan

Ge 42:33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum

dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

Ge 42:34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis

exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps

emendi quae vultis habeatis licentiam

Ge 42:35 his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum

ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

Ge 42:36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super

Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia

reciderunt

Ge 42:37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi

trade in manu mea et ego eum restituam

Ge 42:38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est

ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis

deducetis canos meos cum dolore ad inferos

Ge 43:1 interim fames omnem terram vehementer premebat

Ge 43:2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios

suos revertimini et emite pauxillum escarum

Ge 43:3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens

non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis

vobiscum

Ge 43:4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi

necessaria

Ge 43:5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis

dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo

Ge 43:6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium

habere vos fratrem

Ge 43:7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram

progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei

consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus

quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum

Ge 43:8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et

possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri

Ge 43:9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et

tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore

Ge 43:10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus

Ge 43:11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis

sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera

modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et

amigdalarum

Ge 43:12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in

sacculis reportate ne forte errore factum sit

Ge 43:13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum

Ge 43:14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat

vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi

orbatus absque liberis ero

Ge 43:15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin

descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph

Ge 43:16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus

suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue

convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

Ge 43:17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum

Ge 43:18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius

in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et

violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros

Ge 43:19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem

Ge 43:20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus

escas

Ge 43:21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos

nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem

pondere reportamus

Ge 43:22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est

in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris

Ge 43:23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris

vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam

dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

Ge 43:24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque

pabula asinis eorum

Ge 43:25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant

enim quod ibi comesuri essent panem

Ge 43:26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera

tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram

Ge 43:27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater

vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit

Ge 43:28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et

incurvati adoraverunt eum

Ge 43:29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et

ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus

inquit misereatur tui fili mi

Ge 43:30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et

erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit

Ge 43:31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes

Ge 43:32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque

qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere

cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium

Ge 43:33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta

aetatem suam et mirabantur nimis

Ge 43:34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita

ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

Ge 44:1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos

eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum

in summitate sacci

Ge 44:2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in

ore sacci iunioris factumque est ita

Ge 44:3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

Ge 44:4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito

dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito

quare reddidistis malum pro bono

Ge 44:5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo

augurari solet pessimam rem fecistis

Ge 44:6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est

Ge 44:7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum

flagitii commiserint

Ge 44:8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de

terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo

domini tui aurum vel argentum

Ge 44:9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris

moriatur et nos servi erimus domini nostri

Ge 44:10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse

sit servus meus vos autem eritis innoxii

Ge 44:11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

Ge 44:12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in

sacco Beniamin

Ge 44:13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

Ge 44:14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de

loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

Ge 44:15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei

in augurandi scientia

Ge 44:16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut

iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en

omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

Ge 44:17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit

servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

Ge 44:18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus

tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post

Pharaonem

Ge 44:19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

Ge 44:20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer

parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et

ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

Ge 44:21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super

illum

Ge 44:22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si

enim illum dimiserit morietur

Ge 44:23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non

videbitis amplius faciem meam

Ge 44:24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus

ei omnia quae locutus est dominus meus

Ge 44:25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

Ge 44:26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet

nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre

faciem viri

Ge 44:27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

Ge 44:28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non

conparet

Ge 44:29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos

cum maerore ad inferos

Ge 44:30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum

anima illius ex huius anima pendeat

Ge 44:31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos

eius cum dolore ad inferos

Ge 44:32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi

dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

Ge 44:33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer

ascendat cum fratribus suis

Ge 44:34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae

oppressura est patrem meum testis adsistam

Ge 45:1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde

praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus

agnitioni mutuae

Ge 45:2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus

Pharaonis

Ge 45:3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant

respondere fratres nimio timore perterriti

Ge 45:4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope

ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto

Ge 45:5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his

regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

Ge 45:6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni

restant quibus nec arari poterit nec meti

Ge 45:7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum

habere possitis

Ge 45:8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi

patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in

omni terra Aegypti

Ge 45:9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius

tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende

ad me ne moreris

Ge 45:10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum

tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides

Ge 45:11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu

pereas et domus tua et omnia quae possides

Ge 45:12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum

loquatur ad vos

Ge 45:13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in

Aegypto festinate et adducite eum ad me

Ge 45:14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo

quoque flente similiter super collum eius

Ge 45:15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos

post quae ausi sunt loqui ad eum

Ge 45:16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt

fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius

Ge 45:17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta

ite in terram Chanaan

Ge 45:18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo

vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae

Ge 45:19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem

parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et

properate quantocius venientes

Ge 45:20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti

vestrae erunt

Ge 45:21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra

secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere

Ge 45:22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos

argenteos cum quinque stolis optimis

Ge 45:23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem

qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in

itinere panesque portantes

Ge 45:24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

Ge 45:25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum

Iacob

Ge 45:26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra

Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat

eis

Ge 45:27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et

universa quae miserat revixit spiritus eius

Ge 45:28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo

illum antequam moriar

Ge 46:1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum

Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

Ge 46:2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob

cui respondit ecce adsum

Ge 46:3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende

in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

Ge 46:4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph

quoque ponet manum suam super oculos tuos

Ge 46:5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et

uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem

Ge 46:6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum

omni semine suo

Ge 46:7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies

Ge 46:8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum

ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

Ge 46:9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

Ge 46:10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius

Chananitidis

Ge 46:11 filii Levi Gerson Caath et Merari

Ge 46:12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et

Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

Ge 46:13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron

Ge 46:14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel

Ge 46:15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua

omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres

Ge 46:16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

Ge 46:17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii

Beria Heber et Melchihel

Ge 46:18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob

sedecim animas

Ge 46:19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin

Ge 46:20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia

Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

Ge 46:21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros

Mophim et Opphim et Ared

Ge 46:22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim

Ge 46:23 filii Dan Usim

Ge 46:24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem

Ge 46:25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob

omnes animae septem

Ge 46:26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae

de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

Ge 46:27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis

anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

Ge 46:28 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in

Gessen

Ge 46:29 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad

eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus

flevit

Ge 46:30 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et

superstitem te relinquo

Ge 46:31 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et

nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant

in terra Chanaan venerunt ad me

Ge 46:32 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora

sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum

Ge 46:33 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

Ge 46:34 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in

praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in

terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium

Ge 47:1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres

oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra

Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen

Ge 47:2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege

Ge 47:3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium

sumus servi tui et nos et patres nostri

Ge 47:4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus

servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut

esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen

Ge 47:5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te

Ge 47:6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade

eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos

magistros pecorum meorum

Ge 47:7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram

eo qui benedicens illi

Ge 47:8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae

Ge 47:9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt

parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus

peregrinati sunt

Ge 47:10 et benedicto rege egressus est foras

Ge 47:11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in

optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao

Ge 47:12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis

Ge 47:13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime

Aegypti et Chanaan

Ge 47:14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit

eam in aerarium regis

Ge 47:15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph

dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia

Ge 47:16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si

pretium non habetis

Ge 47:17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et

asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum

Ge 47:18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum

quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod

absque corporibus et terra nihil habeamus

Ge 47:19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in

servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in

solitudinem

Ge 47:20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis

possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni

Ge 47:21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos

fines eius

Ge 47:22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta

cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi

vendere possessiones suas

Ge 47:23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram

Pharao possidet accipite semina et serite agros

Ge 47:24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas

permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

Ge 47:25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum

dominus noster et laeti serviemus regi

Ge 47:26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti

regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra

sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit

Ge 47:27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam

auctusque est et multiplicatus nimis

Ge 47:28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius

centum quadraginta septem annorum

Ge 47:29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph

et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub

femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me

in Aegypto

Ge 47:30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in

sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti

Ge 47:31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus

ad lectuli caput

Ge 48:1 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui

adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit

Ge 48:2 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus

sedit in lectulo

Ge 48:3 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in

terra Chanaan benedixitque mihi

Ge 48:4 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum

daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem

sempiternam

Ge 48:5 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc

venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon

reputabuntur mihi

Ge 48:6 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum

suorum vocabuntur in possessionibus suis

Ge 48:7 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra

Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam

et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur

Bethleem

Ge 48:8 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti

Ge 48:9 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit

eos ad me ut benedicam illis

Ge 48:10 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non

poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus

Ge 48:11 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus

semen tuum

Ge 48:12 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram

Ge 48:13 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen

vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad

eum

Ge 48:14 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris

fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat

commutans manus

Ge 48:15 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu

ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab

adulescentia mea usque in praesentem diem

Ge 48:16 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super

eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et

crescant in multitudinem super terram

Ge 48:17 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super

caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare

conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse

Ge 48:18 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone

dexteram tuam super caput eius

Ge 48:19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et

multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet

in gentes

Ge 48:20 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque

dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque

Ephraim ante Manassen

Ge 48:21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum

reducetque vos ad terram patrum vestrorum

Ge 48:22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in

gladio et arcu meo

Ge 49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem

quae ventura sunt vobis diebus novissimis

Ge 49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum

Ge 49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei

prior in donis maior imperio

Ge 49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et

maculasti stratum eius

Ge 49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

Ge 49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria

mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt

murum

Ge 49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura

dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel

Ge 49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum

adorabunt te filii patris tui

Ge 49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut

leo et quasi leaena quis suscitabit eum

Ge 49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat

qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

Ge 49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit

vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum

Ge 49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

Ge 49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque

ad Sidonem

Ge 49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos

Ge 49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit

umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

Ge 49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel

Ge 49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat

ascensor eius retro

Ge 49:18 salutare tuum expectabo Domine

Ge 49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

Ge 49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus

Ge 49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

Ge 49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae

discurrerunt super murum

Ge 49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula

Ge 49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum

illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel

Ge 49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi

benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum

benedictionibus uberum et vulvae

Ge 49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius

donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in

vertice nazarei inter fratres suos

Ge 49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia

Ge 49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus

benedixitque singulis benedictionibus propriis

Ge 49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum

patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei

Ge 49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab

Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

Ge 49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum

Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet

Ge 49:32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super

lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum

Ge 50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum

Ge 50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem

Ge 50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos

erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

Ge 50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si

inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis

Ge 50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo

quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam

patrem meum ac revertar

Ge 50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

Ge 50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique

maiores natu terrae Aegypti

Ge 50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque

armentis quae dereliquerant in terra Gessen

Ge 50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica

Ge 50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes

exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

Ge 50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus

est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus

Aegypti

Ge 50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis

Ge 50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam

emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo

contra faciem Mambre

Ge 50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu

sepulto patre

Ge 50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor

sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus

Ge 50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur

Ge 50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris

fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos

quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus

auditis flevit Ioseph

Ge 50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui

sumus

Ge 50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere

voluntatem

Ge 50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me

sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

Ge 50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos

et blande ac leniter est locutus

Ge 50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum

decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii

quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph

Ge 50:23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus

visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit

Abraham Isaac et Iacob

Ge 50:24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate

vobiscum ossa mea de loco isto

Ge 50:25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus

aromatibus repositus est in loculo in Aegypto

Exodus

Ex 1:1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob

singuli cum domibus suis introierunt

Ex 1:2 Ruben Symeon Levi Iuda

Ex 1:3 Isachar Zabulon et Beniamin

Ex 1:4 Dan et Nepthalim Gad et Aser

Ex 1:5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob

septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

Ex 1:6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

Ex 1:7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati

nimis impleverunt terram

Ex 1:8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

Ex 1:9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior

nobis

Ex 1:10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit

contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis

egrediatur e terra

Ex 1:11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus

aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

Ex 1:12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

Ex 1:13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

Ex 1:14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et

lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

Ex 1:15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur

Sephra altera Phua

Ex 1:16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus

advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

Ex 1:17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis

Aegypti sed conservabant mares

Ex 1:18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut

pueros servaretis

Ex 1:19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim

obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

Ex 1:20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est

nimis

Ex 1:21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

Ex 1:22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini

sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Ex 2:1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae

Ex 2:2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus

mensibus

Ex 2:3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam

bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto

ripae fluminis

Ex 2:4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei

Ex 2:5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae

eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in

papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

Ex 2:6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de

infantibus Hebraeorum est

Ex 2:7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem

quae nutrire possit infantulum

Ex 2:8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius

Ex 2:9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego

tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque

tradidit filiae Pharaonis

Ex 2:10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens

quia de aqua tuli eum

Ex 2:11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit

adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de

Hebraeis fratribus suis

Ex 2:12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset

percussum Aegyptium abscondit sabulo

Ex 2:13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui

faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

Ex 2:14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num

occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait

quomodo palam factum est verbum istud

Ex 2:15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui

fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta

puteum

Ex 2:16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas

et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

Ex 2:17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis

puellis adaquavit oves earum

Ex 2:18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius

venistis solito

Ex 2:19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et

hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

Ex 2:20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat

panem

Ex 2:21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam

eius

Ex 2:22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra

aliena

Ex 2:23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii

Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum

ab operibus

Ex 2:24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum

Abraham et Isaac et Iacob

Ex 2:25 respexit filios Israhel et cognovit eos

Ex 3:1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque

minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

Ex 3:2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod

rubus arderet et non conbureretur

Ex 3:3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non

conburatur rubus

Ex 3:4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de

medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

Ex 3:5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus

enim in quo stas terra sancta est

Ex 3:6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

Ex 3:7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem

eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

Ex 3:8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus

Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in

terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei

Ferezei et Evei et Iebusei

Ex 3:9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua

ab Aegyptiis opprimuntur

Ex 3:10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel

de Aegypto

Ex 3:11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam

filios Israhel de Aegypto

Ex 3:12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum

eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

Ex 3:13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus

patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius

quid dicam eis

Ex 3:14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est

misit me ad vos

Ex 3:15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus

patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad

vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in

generationem et generatione

Ex 3:16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum

vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

Ex 3:17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et

Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et

melle

Ex 3:18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem

Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus

viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

Ex 3:19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum

validam

Ex 3:20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis

mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet

vos

Ex 3:21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non

exibitis vacui

Ex 3:22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac

vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

Ex 4:1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed

dicent non apparuit tibi Dominus

Ex 4:2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

Ex 4:3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret

Moses

Ex 4:4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius

extendit et tenuit versaque est in virgam

Ex 4:5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum

Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

Ex 4:6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum

misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

Ex 4:7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis

carni reliquae

Ex 4:8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris

credent verbo signi sequentis

Ex 4:9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem

tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid

hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

Ex 4:10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et

ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

Ex 4:11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est

mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

Ex 4:12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

Ex 4:13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

Ex 4:14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod

eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur

corde

Ex 4:15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore

illius et ostendam vobis quid agere debeatis

Ex 4:16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his

quae ad Deum pertinent

Ex 4:17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

Ex 4:18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam

et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait

Iethro vade in pace

Ex 4:19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum

mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

Ex 4:20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum

reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

Ex 4:21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae

posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non

dimittet populum

Ex 4:22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus

Israhel

Ex 4:23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum

ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

Ex 4:24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat

occidere eum

Ex 4:25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui

tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

Ex 4:26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

Ex 4:27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui

perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

Ex 4:28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et

signa quae mandaverat

Ex 4:29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

Ex 4:30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et

fecit signa coram populo

Ex 4:31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et

quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Ex 5:1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit

Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in

deserto

Ex 5:2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam

Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Ex 5:3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in

solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis

pestis aut gladius

Ex 5:4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab

operibus suis ite ad onera vestra

Ex 5:5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit

quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

Ex 5:6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

Ex 5:7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius

sed ipsi vadant et colligant stipulam

Ex 5:8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec

minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et

sacrificemus Deo nostro

Ex 5:9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis

mendacibus

Ex 5:10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit

Pharao non do vobis paleas

Ex 5:11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere

vestro

Ex 5:12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas

paleas

Ex 5:13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum

cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

Ex 5:14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus

Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius

nec heri nec hodie

Ex 5:15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem

dicentes cur ita agis contra servos tuos

Ex 5:16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui

flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

Ex 5:17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

Ex 5:18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum

numerum laterum

Ex 5:19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis

non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

Ex 5:20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a

Pharaone

Ex 5:21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis

odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut

occideret nos

Ex 5:22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum

istum quare misisti me

Ex 5:23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo

adflixit populum tuum et non liberasti eos

Ex 6:1 dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per

manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra

sua

Ex 6:2 locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

Ex 6:3 qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum

Adonai non indicavi eis

Ex 6:4 pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram

peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae

Ex 6:5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et

recordatus sum pacti mei

Ex 6:6 ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo

Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et

iudiciis magnis

Ex 6:7 et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego

sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

Ex 6:8 et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam

Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

Ex 6:9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter

angustiam spiritus et opus durissimum

Ex 6:10 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Ex 6:11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de

terra sua

Ex 6:12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et

quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis

Ex 6:13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios

Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra

Aegypti

Ex 6:14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti

Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi

Ex 6:15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et

Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon

Ex 6:16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et

Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem

Ex 6:17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas

Ex 6:18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath

centum triginta tres

Ex 6:19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas

Ex 6:20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei

Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem

Ex 6:21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri

Ex 6:22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri

Ex 6:23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson

quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

Ex 6:24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes

Coritarum

Ex 6:25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae

peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per

cognationes suas

Ex 6:26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios

Israhel de terra Aegypti per turmas suas

Ex 6:27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel

de Aegypto iste Moses et Aaron

Ex 6:28 in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti

Ex 6:29 et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao

regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi

Ex 6:30 et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet

me Pharao

Ex 7:1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron

frater tuus erit propheta tuus

Ex 7:2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat

filios Israhel de terra sua

Ex 7:3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra

Aegypti

Ex 7:4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam

exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia

maxima

Ex 7:5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam

super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

Ex 7:6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

Ex 7:7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando

locuti sunt ad Pharaonem

Ex 7:8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

Ex 7:9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam

tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

Ex 7:10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat

Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa

est in colubrum

Ex 7:11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per

incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

Ex 7:12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed

devoravit virga Aaron virgas eorum

Ex 7:13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat

Dominus

Ex 7:14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult

dimittere populum

Ex 7:15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius

super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in

manu tua

Ex 7:16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens

dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens

audire noluisti

Ex 7:17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam

virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

Ex 7:18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et

adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis

Ex 7:19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et

extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et

rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit

cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

Ex 7:20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans

virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa

est in sanguinem

Ex 7:21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non

poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra

Aegypti

Ex 7:22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et

induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

Ex 7:23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac

vice

Ex 7:24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent

non enim poterant bibere de aqua fluminis

Ex 7:25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

Ex 8:1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec

dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Ex 8:2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos

ranis

Ex 8:3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et

cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum

et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum

Ex 8:4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae

Ex 8:5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super

fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti

Ex 8:6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae

operueruntque terram Aegypti

Ex 8:7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque

ranas super terram Aegypti

Ex 8:8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat

ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

Ex 8:9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro

servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et

tantum in flumine remaneant

Ex 8:10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non

est sicut Dominus Deus noster

Ex 8:11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum

in flumine remanebunt

Ex 8:12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad

Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

Ex 8:13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus

et de villis et de agris

Ex 8:14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra

Ex 8:15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non

audivit eos sicut praeceperat Dominus

Ex 8:16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et

percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

Ex 8:17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque

pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis

pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti

Ex 8:18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes

et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis

Ex 8:19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor

Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

Ex 8:20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram

Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus

dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Ex 8:21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in

populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur

domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua

fuerint

Ex 8:22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est

ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

Ex 8:23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit

signum istud

Ex 8:24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et

servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab

huiuscemodi muscis

Ex 8:25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in

terra

Ex 8:26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum

immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt

Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent

Ex 8:27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo

nostro sicut praeceperit nobis

Ex 8:28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in

deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

Ex 8:29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone

et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non

dimittas populum sacrificare Domino

Ex 8:30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum

Ex 8:31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a

populo eius non superfuit ne una quidem

Ex 8:32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret

populum

Ex 9:1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad

eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut

sacrificet mihi

Ex 9:2 quod si adhuc rennuis et retines eos

Ex 9:3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos

et boves et oves pestis valde gravis

Ex 9:4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones

Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios

Israhel

Ex 9:5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud

in terra

Ex 9:6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia

animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino

periit

Ex 9:7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae

possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit

populum

Ex 9:8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de

camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao

Ex 9:9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in

iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

Ex 9:10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud

Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in

hominibus et in iumentis

Ex 9:11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis

erant et in omni terra Aegypti

Ex 9:12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est

Dominus ad Mosen

Ex 9:13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et

dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum

meum ut sacrificet mihi

Ex 9:14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos

tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni

terra

Ex 9:15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste

peribisque de terra

Ex 9:16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur

nomen meum in omni terra

Ex 9:17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

Ex 9:18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in

Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

Ex 9:19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro

homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec

congregata de agris cecideritque super ea grando morientur

Ex 9:20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos

et iumenta in domos

Ex 9:21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in

agris

Ex 9:22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat

grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super

omnem herbam agri in terra Aegypti

Ex 9:23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et

grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus

grandinem super terram Aegypti

Ex 9:24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis

quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa

condita est

Ex 9:25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab

homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et

omne lignum regionis confregit

Ex 9:26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

Ex 9:27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam

nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

Ex 9:28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et

nequaquam hic ultra maneatis

Ex 9:29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad

Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini

est terra

Ex 9:30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum

Ex 9:31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum

iam folliculos germinaret

Ex 9:32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

Ex 9:33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et

cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

Ex 9:34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit

peccatum

Ex 9:35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec

dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

Ex 10:1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor

eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo

Ex 10:2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim

Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

Ex 10:3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec

dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte

populum meum ut sacrificet mihi

Ex 10:4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras

lucustam in fines tuos

Ex 10:5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed

comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae

germinant in agris

Ex 10:6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum

quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram

usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

Ex 10:7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc

scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides

quod perierit Aegyptus

Ex 10:8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite

sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt

Ex 10:9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus

cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri

Ex 10:10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et

parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

Ex 10:11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi

petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis

Ex 10:12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram

Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam

quae residua fuit grandini

Ex 10:13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum

urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas

Ex 10:14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis

finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant

nec postea futurae sunt

Ex 10:15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata

est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando

dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae

in cuncta Aegypto

Ex 10:16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi

in Dominum Deum vestrum et in vos

Ex 10:17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum

Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

Ex 10:18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum

Ex 10:19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam

lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in

cunctis finibus Aegypti

Ex 10:20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel

Ex 10:21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint

tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant

Ex 10:22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in

universa terra Aegypti tribus diebus

Ex 10:23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque

autem habitabant filii Israhel lux erat

Ex 10:24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino

oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum

Ex 10:25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus

Domino Deo nostro

Ex 10:26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae

necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus

quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus

Ex 10:27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos

Ex 10:28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam

quocumque die apparueris mihi morieris

Ex 10:29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

Ex 11:1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et

Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet

Ex 11:2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua

vasa argentea et aurea

Ex 11:3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir

magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo

Ex 11:4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum

Ex 11:5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito

Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae

est ad molam et omnia primogenita iumentorum

Ex 11:6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec

postea futurus est

Ex 11:7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad

pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

Ex 11:8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes

egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur

Ex 11:9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non

audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti

Ex 11:10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram

Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de

terra sua

Ex 12:1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti

Ex 12:2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

Ex 12:3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die

mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

Ex 12:4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum

adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum

animarum quae sufficere possunt ad esum agni

Ex 12:5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum

tolletis et hedum

Ex 12:6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius

immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

Ex 12:7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in

superliminaribus domorum in quibus comedent illum

Ex 12:8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis

agrestibus

Ex 12:9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum

igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

Ex 12:10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne

conburetis

Ex 12:11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis

in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim

phase id est transitus Domini

Ex 12:12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne

primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis

diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

Ex 12:13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo

sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando

percussero terram Aegypti

Ex 12:14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam

sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

Ex 12:15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in

domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de

Israhel a primo die usque ad diem septimum

Ex 12:16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate

venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum

pertinent

Ex 12:17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum

de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu

perpetuo

Ex 12:18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma

usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

Ex 12:19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui

comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de

advenis quam de indigenis terrae

Ex 12:20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis

azyma

Ex 12:21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite

tollentes animal per familias vestras immolate phase

Ex 12:22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex

eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium

domus suae usque mane

Ex 12:23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem

in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet

percussorem ingredi domos vestras et laedere

Ex 12:24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum

Ex 12:25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus

est observabitis caerimonias istas

Ex 12:26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio

Ex 12:27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos

filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras

liberans incurvatusque populus adoravit

Ex 12:28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

Ex 12:29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne

primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in

solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne

primogenitum iumentorum

Ex 12:30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et

ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non

iaceret mortuus

Ex 12:31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et

vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

Ex 12:32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

Ex 12:33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes

moriemur

Ex 12:34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans

in palliis posuit super umeros suos

Ex 12:35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis

vasa argentea et aurea vestemque plurimam

Ex 12:36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent

eis et spoliaverunt Aegyptios

Ex 12:37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia

peditum virorum absque parvulis

Ex 12:38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et

armenta et animantia diversi generis multa nimis

Ex 12:39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et

fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari

cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec

pulmenti quicquam occurrerant praeparare

Ex 12:40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit

quadringentorum triginta annorum

Ex 12:41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra

Aegypti

Ex 12:42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc

observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

Ex 12:43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis

alienigena non comedet ex eo

Ex 12:44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

Ex 12:45 advena et mercennarius non edent ex eo

Ex 12:46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius

confringetis

Ex 12:47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud

Ex 12:48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere

phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite

celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non

fuerit non vescetur ex eo

Ex 12:49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

Ex 12:50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

Ex 12:51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas

suas

Ex 13:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Ex 13:2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel

tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

Ex 13:3 et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de

Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos

Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

Ex 13:4 hodie egredimini mense novarum frugum

Ex 13:5 cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et

Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram

fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

Ex 13:6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini

Ex 13:7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid

fermentatum nec in cunctis finibus tuis

Ex 13:8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi

quando egressus sum de Aegypto

Ex 13:9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos

et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus

de Aegypto

Ex 13:10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies

Ex 13:11 cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus

tuis et dederit eam tibi

Ex 13:12 separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in

pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino

Ex 13:13 primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne

autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

Ex 13:14 cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis

ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis

Ex 13:15 nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus

omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad

primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit

vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

Ex 13:16 erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob

recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos

Dominus de Aegypto

Ex 13:17 igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam

terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si

vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum

Ex 13:18 sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati

ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti

Ex 13:19 tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel

dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum

Ex 13:20 profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus

solitudinis

Ex 13:21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in

columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris

utroque tempore

Ex 13:22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem

coram populo

Ex 14:1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

Ex 14:2 loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est

inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra

ponetis super mare

Ex 14:3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit

eos desertum

Ex 14:4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in

omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus

feceruntque ita

Ex 14:5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque

est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid

voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis

Ex 14:6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

Ex 14:7 tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et

duces totius exercitus

Ex 14:8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est

filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa

Ex 14:9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos

in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus

exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon

Ex 14:10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt

Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

Ex 14:11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti

nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos

ex Aegypto

Ex 14:12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede

a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam

mori in solitudine

Ex 14:13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini

quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam

ultra videbitis usque in sempiternum

Ex 14:14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

Ex 14:15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut

proficiscantur

Ex 14:16 tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud

ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

Ex 14:17 ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor

in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius

Ex 14:18 et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in

Pharaone et in curribus atque in equitibus eius

Ex 14:19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et

cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

Ex 14:20 stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et

inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non

valerent

Ex 14:21 cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus

flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque

est aqua

Ex 14:22 et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi

murus a dextra eorum et leva

Ex 14:23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus

Pharaonis currus eius et equites per medium maris

Ex 14:24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super

castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum

eorum

Ex 14:25 et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo

Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos

Ex 14:26 et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur

aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum

Ex 14:27 cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo

diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae

et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

Ex 14:28 reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus

Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit

ex eis

Ex 14:29 filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant

quasi pro muro a dextris et a sinistris

Ex 14:30 liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum

Ex 14:31 et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam

quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et

crediderunt Domino et Mosi servo eius

Ex 15:1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt

cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem

deiecit in mare

Ex 15:2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste

Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

Ex 15:3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

Ex 15:4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius

submersi sunt in mari Rubro

Ex 15:5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

Ex 15:6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine

percussit inimicum

Ex 15:7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram

tuam quae devoravit eos ut stipulam

Ex 15:8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens

congregatae sunt abyssi in medio mari

Ex 15:9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur

anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

Ex 15:10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in

aquis vehementibus

Ex 15:11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in

sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

Ex 15:12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra

Ex 15:13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in

fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

Ex 15:14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

Ex 15:15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor

obriguerunt omnes habitatores Chanaan

Ex 15:16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant

inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec

pertranseat populus tuus iste quem possedisti

Ex 15:17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo

habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod

firmaverunt manus tuae

Ex 15:18 Dominus regnabit in aeternum et ultra

Ex 15:19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare

et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel

ambulaverunt per siccum in medio eius

Ex 15:20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu

egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

Ex 15:21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus

est equum et ascensorem eius deiecit in mare

Ex 15:22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur

ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant

aquam

Ex 15:23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent

amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est

amaritudinem

Ex 15:24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

Ex 15:25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in

aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia

et ibi temptavit eum

Ex 15:26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo

feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius

cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego

enim Dominus sanator tuus

Ex 15:27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et

septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

Ex 16:1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in

desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis

secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

Ex 16:2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra

Aaron in solitudine

Ex 16:3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum

Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et

comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut

occideretis omnem multitudinem fame

Ex 16:4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo

egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut

temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

Ex 16:5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere

solebant per singulos dies

Ex 16:6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod

Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

Ex 16:7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra

Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

Ex 16:8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in

saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis

contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed

contra Dominum

Ex 16:9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel

accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

Ex 16:10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt

ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

Ex 16:11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

Ex 16:12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis

carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus

vester

Ex 16:13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane

quoque ros iacuit per circuitum castrorum

Ex 16:14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et

quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

Ex 16:15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod

significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste

est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

Ex 16:16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque

quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta

numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

Ex 16:17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus

Ex 16:18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius

nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere

poterant congregarunt

Ex 16:19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

Ex 16:20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et

scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

Ex 16:21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum

cumque incaluisset sol liquefiebat

Ex 16:22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per

singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et

narraverunt Mosi

Ex 16:23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata

erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda

sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

Ex 16:24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis

inventus est in eo

Ex 16:25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non

invenietur hodie in agro

Ex 16:26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco

non invenietur

Ex 16:27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

Ex 16:28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata

mea et legem meam

Ex 16:29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit

vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum

nullus egrediatur de loco suo die septimo

Ex 16:30 et sabbatizavit populus die septimo

Ex 16:31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen

coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

Ex 16:32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor

ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo

alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti

Ex 16:33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum

potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in

generationes vestras

Ex 16:34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo

reservandum

Ex 16:35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in

terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae

Chanaan

Ex 16:36 gomor autem decima pars est oephi

Ex 17:1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per

mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim

ubi non erat aqua ad bibendum populo

Ex 17:2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus

respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

Ex 17:3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen

dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos

nostros ac iumenta siti

Ex 17:4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic

adhuc pauxillum et lapidabunt me

Ex 17:5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus

Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

Ex 17:6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et

exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

Ex 17:7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et

quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

Ex 17:8 venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim

Ex 17:9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech

cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

Ex 17:10 fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses

autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

Ex 17:11 cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum

remisisset superabat Amalech

Ex 17:12 manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt

subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex

utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad

occasum solis

Ex 17:13 fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii

Ex 17:14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et

trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

Ex 17:15 aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio

mea dicens

Ex 17:16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione

in generationem

Ex 18:1 cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae

fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus

Israhel de Aegypto

Ex 18:2 tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

Ex 18:3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena

fui in terra aliena

Ex 18:4 alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de

gladio Pharaonis

Ex 18:5 venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in

desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei

Ex 18:6 et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua

et duo filii tui cum ea

Ex 18:7 qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum

salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

Ex 18:8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et

Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere

quo liberarat eos Dominus

Ex 18:9 laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli

eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum

Ex 18:10 et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de

manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti

Ex 18:11 nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe

egerint contra illos

Ex 18:12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque

Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram

Domino

Ex 18:13 altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de

mane usque ad vesperam

Ex 18:14 quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait

quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus

praestolatur de mane usque ad vesperam

Ex 18:15 cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei

Ex 18:16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter

eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

Ex 18:17 at ille non bonam inquit rem facis

Ex 18:18 stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires

tuas est negotium solus illud non poteris sustinere

Ex 18:19 sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in

his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum

Ex 18:20 ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam

ingredi debeant et opus quod facere

Ex 18:21 provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus

sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et

centuriones et quinquagenarios et decanos

Ex 18:22 qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant

ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios

onere

Ex 18:23 si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare

et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

Ex 18:24 quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat

Ex 18:25 et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi

tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

Ex 18:26 qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat

referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

Ex 18:27 dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

Ex 19:1 mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in

solitudinem Sinai

Ex 19:2 nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai

castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione

montis

Ex 19:3 Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et

ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel

Ex 19:4 vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super

alas aquilarum et adsumpserim mihi

Ex 19:5 si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi

in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

Ex 19:6 et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae

loqueris ad filios Israhel

Ex 19:7 venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes

sermones quos mandaverat Dominus

Ex 19:8 responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus

faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

Ex 19:9 ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me

populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses

verba populi ad Dominum

Ex 19:10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque

vestimenta sua

Ex 19:11 et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram

omni plebe super montem Sinai

Ex 19:12 constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne

ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem

morte morietur

Ex 19:13 manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis

sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina

tunc ascendant in montem

Ex 19:14 descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque

lavissent vestimenta sua

Ex 19:15 ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris

Ex 19:16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri

tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem

clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in

castris

Ex 19:17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum

steterunt ad radices montis

Ex 19:18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super

eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons

omnis terribilis

Ex 19:19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur

Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

Ex 19:20 descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et

vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset

Ex 19:21 dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere

terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo

Ex 19:22 sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat

eos

Ex 19:23 dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem

Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa

montem et sanctifica illum

Ex 19:24 cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum

sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad

Dominum ne forte interficiat illos

Ex 19:25 descendit Moses ad populum et omnia narravit eis

Ex 20:1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

Ex 20:2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo

servitutis

Ex 20:3 non habebis deos alienos coram me

Ex 20:4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo

desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

Ex 20:5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes

visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem

eorum qui oderunt me

Ex 20:6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt

praecepta mea

Ex 20:7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit

insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

Ex 20:8 memento ut diem sabbati sanctifices

Ex 20:9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

Ex 20:10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et

filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena

qui est intra portas tuas

Ex 20:11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae

in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei

sabbati et sanctificavit eum

Ex 20:12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam

Dominus Deus tuus dabit tibi

Ex 20:13 non occides

Ex 20:14 non moechaberis

Ex 20:15 non furtum facies

Ex 20:16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

Ex 20:17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non

servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt

Ex 20:18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae

montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

Ex 20:19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus

ne forte moriamur

Ex 20:20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et

ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

Ex 20:21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat

Deus

Ex 20:22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis

quod de caelo locutus sum vobis

Ex 20:23 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

Ex 20:24 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica

vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis

mei veniam ad te et benedicam tibi

Ex 20:25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis

lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

Ex 20:26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

Ex 21:1 haec sunt iudicia quae propones eis

Ex 21:2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur

liber gratis

Ex 21:3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor

egredietur simul

Ex 21:4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et

liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

Ex 21:5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non

egrediar liber

Ex 21:6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes

perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

Ex 21:7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae

exire consuerunt

Ex 21:8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo

autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

Ex 21:9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

Ex 21:10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et

pretium pudicitiae non negabit

Ex 21:11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

Ex 21:12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

Ex 21:13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius

constituam tibi locum quo fugere debeat

Ex 21:14 si quis de industria occiderit proximum suum et per ins